Encontrados 1225 resultados para: Ergo
Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ operabaris prius (Prophetia Danielis 13, 52)
Nunc ergo si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait Sub schino. (Prophetia Danielis 13, 54)
Nunc ergo dic mihi, sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait Sub prino. (Prophetia Danielis 13, 58)
Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis qui subvertit eum, et templum eius. (Prophetia Danielis 14, 21)
Et dixit rex Danieli Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit Deus vivens adora ergo eum. (Prophetia Danielis 14, 23)
Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit Ecce quem colebatis. (Prophetia Danielis 14, 26)
Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer et necessitate compulsus tradidit eis Danielem. (Prophetia Danielis 14, 29)
Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem et venit ad lacum, et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum. (Prophetia Danielis 14, 39)
judicium ergo Domini cum Juda et visitatio super Jacob juxta vias ejus et juxta adinventiones ejus reddet ei (Prophetia Osee 12, 2)
nunc ergo dicit Dominus convertimini ad me in toto corde vestro in jejunio et in fletu et in planctu (Prophetia Ioel 2, 12)
et ego ergo cœpi percutere te perditione super peccatis tuis (Prophetia Michaeae 6, 13)
et tu ergo inebriaberis eris despecta et tu quæres auxilium ab inimico (Prophetia Nahum 3, 11)