Encontrados 2334 resultados para: Enim
notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem (Epistula ad Galatas 1, 11)
neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Jesu Christi (Epistula ad Galatas 1, 12)
audistis enim conversationem meam aliquando in judaismo quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam (Epistula ad Galatas 1, 13)
ab his autem qui videbantur esse aliquid quales aliquando fuerint nihil mea interest Deus personam hominis non accipit mihi enim qui videbantur nihil contulerunt (Epistula ad Galatas 2, 6)
qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis operatus est et mihi inter gentes (Epistula ad Galatas 2, 8)
prius enim quam venirent quidam ab Jacobo cum gentibus edebat cum autem venissent subtrahebat et segregabat se timens eos qui ex circumcisione erant (Epistula ad Galatas 2, 12)
si enim quæ destruxi hæc iterum ædifico prævaricatorem me constituo (Epistula ad Galatas 2, 18)
ego enim per legem legi mortuus sum ut Deo vivam Christo confixus sum cruci (Epistula ad Galatas 2, 19)
non abicio gratiam Dei si enim per legem justitia ergo Christus gratis mortuus est (Epistula ad Galatas 2, 21)
quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea (Epistula ad Galatas 3, 10)
lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex quæ posset vivificare vere ex lege esset justitia (Epistula ad Galatas 3, 21)
omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Jesu (Epistula ad Galatas 3, 26)