Encontrados 2334 resultados para: Enim
Et ait Daniel arridens Ne erres rex. iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus æreus, neque comedit aliquando. (Prophetia Danielis 14, 6)
audite verbum Domini filii Israël quia judicium Domino cum habitatoribus terræ non est enim veritas et non est misericordia et non est scientia Dei in terra (Prophetia Osee 4, 1)
verumtamen unusquisque non judicet et non arguatur vir populus enim tuus sicut hii qui contradicunt sacerdoti (Prophetia Osee 4, 4)
populus meus in ligno suo interrogavit et baculus ejus adnuntiavit ei spiritus enim fornicationum decepit eos et fornicati sunt a Deo suo (Prophetia Osee 4, 12)
ecce enim profecti sunt a vastitate Ægyptus congregavit eos Memphis sepeliet eos desiderabile argenti eorum urtica hereditabit lappa in tabernaculis eorum (Prophetia Osee 9, 6)
quia nunc dicent non est rex nobis non enim timemus Dominum et rex quid faciet nobis (Prophetia Osee 10, 3)
dolores parturientis venient ei ipse filius non sapiens nunc enim non stabit in contritione filiorum (Prophetia Osee 13, 13)
gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis dentes ejus ut dentes leonis et molares ejus ut catuli leonis (Prophetia Ioel 1, 6)
et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui quia multa sunt nimis castra ejus quia fortia et facientia verbum ejus magnus enim dies Domini et terribilis valde et quis sustinebit eum (Prophetia Ioel 2, 11)
argentum enim meum et aurum tulistis et desiderabilia mea et pulcherrima intulistis in delubra vestra (Prophetia Ioel 3, 5)
hæc dicit Dominus super tribus sceleribus Juda et super quattuor non convertam eum eo quod abiecerint legem Domini et mandata ejus non custodierint deceperunt enim eos idola sua post quæ abierant patres eorum (Prophetia Amos 2, 4)
et sacrificate de fermentato laudem et vocate voluntarias oblationes et adnuntiate sic enim voluistis filii Israël dicit Dominus Deus (Prophetia Amos 4, 5)