Encontrados 4195 resultados para: Ejus
ut haberent postea filii Israël quibus commonerentur ne quis accedat alienigena et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio ejus loquente Domino ad Mosen (Liber Numeri 16, 40)
quem ex his elegero germinabit virga ejus et cohibebo a me querimonias filiorum Israël quibus contra vos murmurant (Liber Numeri 17, 5)
sint autem tecum et excubent in custodiis tabernaculi et in omnibus cærimoniis ejus alienigena non miscebitur vobis (Liber Numeri 18, 4)
ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israël et tradidi donum Domino ut serviant in ministeriis tabernaculi ejus (Liber Numeri 18, 6)
et tinguens digitum in sanguine ejus asperget contra fores tabernaculi septem vicibus (Liber Numeri 19, 4)
conburetque eam cunctis videntibus tam pelle et carnibus ejus quam sanguine et fimo flammæ traditis (Liber Numeri 19, 5)
omnis qui tetigerit humanæ animæ morticinum et aspersus hac commixtione non fuerit polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israël quia aqua expiationis non est aspersus inmundus erit et manebit spurcitia ejus super eum (Liber Numeri 19, 13)
tolle virgam et congrega populum tu et Aaron frater tuus et loquimini ad petram coram eis et illa dabit aquas cumque eduxeris aquam de petra bibet omnis multitudo et jumenta ejus (Liber Numeri 20, 8)
tolle Aaron et filium ejus cum eo et duces eos in montem Or (Liber Numeri 20, 25)
cumque nudaveris patrem veste sua indues ea Eleazarum filium ejus et Aaron colligetur et morietur ibi (Liber Numeri 20, 26)
cumque Aaron spoliasset vestibus suis induit eis Eleazarum filium ejus (Liber Numeri 20, 28)
at Israël voto se Domino obligans ait si tradideris populum istum in manu mea delebo urbes ejus (Liber Numeri 21, 2)