Encontrados 4195 resultados para: Ejus
et cum in faciem ejus intendisset adoravit eum prosternens se super terram et levaverunt illam servi Holofernis jubente domino suo (Liber Iudith 10, 20)
vivit enim Nabuchodonosor rex terræ et vivit virtus ejus quæ est in te ad correptionem omnium animarum errantium quoniam non solum homines serviunt illi per te sed et bestiæ agri obtemperant illi (Liber Iudith 11, 5)
nuntiatur enim industria animi tui universis gentibus et indicatum est omni sæculo quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno ejus et disciplina tua omnibus provinciis prædicatur (Liber Iudith 11, 6)
placuerunt autem omnia verba hæc coram Holoferne et coram pueris ejus et mirabantur ad sapientiam ejus et dicebant alter ad alterum (Liber Iudith 11, 18)
tunc jussit eam introire ubi repositi erant thesauri ejus et jussit illic manere eam et constituit quid daretur illi de convivio suo (Liber Iudith 12, 1)
et dixit Judith vivit anima tua domine meus quoniam non expendet omnia hæc ancilla tua donec faciat Deus in manu mea hæc quæ cogitavi et induxerunt illam servi ejus in tabernaculo quo præceperat (Liber Iudith 12, 4)
et ut ascendebat orabat Dominum Deum Israël ut dirigeret viam ejus ad liberationem populi sui (Liber Iudith 12, 8)
tunc introivit Bagao ad Judith et dixit non vereatur bona puella introire ad dominum meum ut honorificetur ante faciem ejus et manducet cum eo et bibat vinum in jucunditate (Liber Iudith 12, 12)
omne quod erit ante oculos ejus bonum et optimum faciam quicquid autem illi placuerit hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitæ meæ (Liber Iudith 12, 14)
et surrexit et ornavit se vestimento suo et ingressa stetit ante faciem ejus (Liber Iudith 12, 15)
cor autem Holofernis concussum est erat enim ardens in concupiscentia ejus (Liber Iudith 12, 16)
et accepit et manducavit et bibit coram ipso ea quæ paraverat illi ancilla ejus (Liber Iudith 12, 19)