Encontrados 571 resultados para: Domus
qui congregati adversus eum miserunt lapides juxta regis imperium in atrio domus Domini (Liber II Paralipomenon 24, 21)
porro filii ejus ac summa pecuniæ quæ adunata fuerat sub eo et instauratio domus Dei scripta sunt diligentius in libro regum regnavitque Amasias filius ejus pro eo (Liber II Paralipomenon 24, 27)
omne quoque aurum et argentum et universa vasa quæ reppererat in domo Dei et apud Obededom in thesauris etiam domus regiæ necnon et filios obsidum reduxit Samariam (Liber II Paralipomenon 25, 24)
ipse ædificavit portam domus Domini Excelsam et in muro Ophel multa construxit (Liber II Paralipomenon 27, 3)
eodem tempore occidit Zechri vir potens ex Ephraim Masiam filium regis et Ezricam ducem domus ejus Helcanam quoque secundum a rege (Liber II Paralipomenon 28, 7)
direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei atque confractis clusit januas templi Dei et fecit sibi altaria in universis angulis Hierusalem (Liber II Paralipomenon 28, 24)
ipse anno et mense primo regni sui aperuit valvas domus Domini et instauravit eas (Liber II Paralipomenon 29, 3)
sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud extulerunt omnem inmunditiam quam intro reppererant in vestibulum domus Domini quam tulerunt Levitæ et asportaverunt ad torrentem Cedron foras (Liber II Paralipomenon 29, 16)
fuerunt igitur holocausta plurima adipes pacificorum et libamina holocaustorum et conpletus est cultus domus Domini (Liber II Paralipomenon 29, 35)
post quem Jeihel et Azazias et Naath et Asaël et Jerimoth Jozabath quoque et Helihel et Jesmachias et Maath et Banajas præpositi sub manibus Choneniæ et Semei fratris ejus ex imperio Ezechiæ regis et Azariæ pontificis domus Domini ad quos omnia pertinebant (Liber II Paralipomenon 31, 13)
in universa cultura ministerii domus Domini juxta legem et cærimonias volens requirere Deum suum in toto corde suo fecitque et prosperatus est (Liber II Paralipomenon 31, 21)
ædificavit autem ea cuncto exercitui cæli in duobus atriis domus Domini (Liber II Paralipomenon 33, 5)
