Encontrados 6118 resultados para: Dominus Deus Israel
qui surgens accepit puerum et matrem ejus et venit in terram Israël (Evangelium secundum Matthaeum 2, 21)
et ne velitis dicere intra vos patrem habemus Abraham dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ (Evangelium secundum Matthaeum 3, 9)
si autem fænum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimæ fidei (Evangelium secundum Matthaeum 6, 30)
audiens autem Jesus miratus est et sequentibus se dixit amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israël (Evangelium secundum Matthaeum 8, 10)
et ejecto dæmone locutus est mutus et miratæ sunt turbæ dicentes numquam paruit sic in Israël (Evangelium secundum Matthaeum 9, 33)
sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israël (Evangelium secundum Matthaeum 10, 6)
cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam amen enim dico vobis non consummabitis civitates Israël donec veniat Filius hominis (Evangelium secundum Matthaeum 10, 23)
sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus et servus sicut dominus ejus si patrem familias Beelzebub vocaverunt quanto magis domesticos ejus (Evangelium secundum Matthaeum 10, 25)
dominus est enim Filius hominis etiam sabbati (Evangelium secundum Matthaeum 12, 8)
nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur (Evangelium secundum Matthaeum 15, 4)
ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israël (Evangelium secundum Matthaeum 15, 24)
ita ut turbæ mirarentur videntes mutos loquentes clodos ambulantes cæcos videntes et magnificabant Deum Israël (Evangelium secundum Matthaeum 15, 31)