Mosaico decorativo

Encontrados 6118 resultados para: Dominus Deus Israel

  • et scietis quia misi ad vos mandatum istud ut esset pactum meum cum Levi dicit Dominus exercituum (Prophetia Malachiae 2, 4)

  • vos autem recessistis de via et scandalizastis plurimos in lege irritum fecistis pactum Levi dicit Dominus exercituum (Prophetia Malachiae 2, 8)

  • numquid non pater unus omnium nostrum numquid non Deus unus creavit nos quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum violans pactum patrum nostrorum (Prophetia Malachiae 2, 10)

  • transgressus est Juda et abominatio facta est in Israël et in Hierusalem quia contaminavit Judas sanctificationem Domini quam dilexit et habuit filiam dei alieni (Prophetia Malachiae 2, 11)

  • disperdat Dominus virum qui fecerit hoc magistrum et discipulum de tabernaculis Jacob et offerentem munus Domino exercituum (Prophetia Malachiae 2, 12)

  • et dixistis quam ob causam quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuæ quam tu despexisti et hæc particeps tua et uxor fœderis tui (Prophetia Malachiae 2, 14)

  • cum odio habueris dimitte dicit Dominus Deus Israël operiet autem iniquitas vestimentum ejus dicit Dominus exercituum custodite spiritum vestrum et nolite despicere (Prophetia Malachiae 2, 16)

  • laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris et dixistis in quo eum fecimus laborare in eo cum diceretis omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini et tales ei placent aut certe ubi est Deus judicii (Prophetia Malachiae 2, 17)

  • ecce ego mittam angelum meum et præparabit viam ante faciem meam et statim veniet ad templum suum dominator quem vos quæritis et angelus testamenti quem vos vultis ecce venit dicit Dominus exercituum (Prophetia Malachiae 3, 1)

  • et accedam ad vos in judicio et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercennarii viduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me dicit Dominus exercituum (Prophetia Malachiae 3, 5)

  • ego enim Dominus et non mutor et vos filii Jacob non estis consumpti (Prophetia Malachiae 3, 6)

  • a diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis et non custodistis revertimini ad me et revertar ad vos dicit Dominus exercituum et dixistis in quo revertemur (Prophetia Malachiae 3, 7)


"Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta." São Padre Pio de Pietrelcina