Encontrados 6118 resultados para: Dominus Deus Israel
quo transeunte coram eo ait Dominator Domine Deus misericors et clemens patiens et multæ miserationis ac verus (Liber Exodus 34, 6)
respondit Dominus ego inibo pactum videntibus cunctis signa faciam quæ numquam sunt visa super terram nec in ullis gentibus ut cernat populus in cujus es medio opus Domini terribile quod facturus sum (Liber Exodus 34, 10)
noli adorare deum alienum Dominus Zelotes nomen ejus Deus est æmulator (Liber Exodus 34, 14)
tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël (Liber Exodus 34, 23)
dixitque Dominus ad Mosen scribe tibi verba hæc quibus et tecum et cum Israël pepigi fœdus (Liber Exodus 34, 27)
videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Mosi faciem timuerunt prope accedere (Liber Exodus 34, 30)
venerunt ad eum etiam omnes filii Israël quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai (Liber Exodus 34, 32)
quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat donec exiret et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata (Liber Exodus 34, 34)
igitur congregata omni turba filiorum Israël dixit ad eos hæc sunt quæ jussit Dominus fieri (Liber Exodus 35, 1)
et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israël iste est sermo quem præcepit Dominus dicens (Liber Exodus 35, 4)
quisquis vestrum est sapiens veniat et faciat quod Dominus imperavit (Liber Exodus 35, 11)
egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Mosi (Liber Exodus 35, 21)