Encontrados 6118 resultados para: Dominus Deus Israel
Dominus ait in cujus conspectu ambulo mittet angelum suum tecum et diriget viam tuam accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea et de domo patris mei (Liber Genesis 24, 40)
veni ergo hodie ad fontem et dixi Domine Deus domini mei Abraham si direxisti viam meam in qua nunc ambulo (Liber Genesis 24, 42)
et dixerit mihi et tu bibe et camelis tuis hauriam ipsa est mulier quam præparavit Dominus filio domini mei (Liber Genesis 24, 44)
en Rebecca coram te est tolle eam et proficiscere et sit uxor filii domini tui sicut locutus est Dominus (Liber Genesis 24, 51)
nolite ait me retinere quia Dominus direxit viam meam dimittite me ut pergam ad dominum meum (Liber Genesis 24, 56)
et ait ad puerum quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis dixit ei ipse est dominus meus at illa tollens cito pallium operuit se (Liber Genesis 24, 65)
et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis (Liber Genesis 25, 11)
apparuitque ei Dominus et ait ne descendas in Ægyptum sed quiesce in terra quam dixero tibi (Liber Genesis 26, 2)
seruit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum benedixitque ei Dominus (Liber Genesis 26, 12)
profectus inde fodit alium puteum pro quo non contenderunt itaque vocavit nomen illius Latitudo dicens nunc dilatavit nos Dominus et fecit crescere super terram (Liber Genesis 26, 22)
ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum Deus Abraham patris tui noli metuere quia tecum sum benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham (Liber Genesis 26, 24)
accessit et osculatus est eum statimque ut sensit vestimentorum illius flagrantiam benedicens ait ecce odor filii mei sicut odor agri cui benedixit Dominus (Liber Genesis 27, 27)