Encontrados 734 resultados para: Dominum
dixit autem Samuhel congregate universum Israël in Masphat ut orem pro vobis Dominum (Liber I Samuelis 7, 5)
dixeruntque ad Samuhel ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum ut salvet nos de manu Philisthinorum (Liber I Samuelis 7, 8)
tulit autem Samuhel agnum lactantem unum et obtulit illum holocaustum integrum Domino et clamavit Samuhel ad Dominum pro Israël et exaudivit eum Dominus (Liber I Samuelis 7, 9)
displicuitque sermo in oculis Samuhelis eo quod dixissent da nobis regem ut judicet nos et oravit Samuhel Dominum (Liber I Samuelis 8, 6)
et convocavit Samuhel populum ad Dominum in Maspha (Liber I Samuelis 10, 17)
et consuluerunt post hæc Dominum utrumnam venturus esset illuc responditque Dominus ecce absconditus est domi (Liber I Samuelis 10, 22)
quomodo ingressus est Jacob in Ægyptum et clamaverunt patres vestri ad Dominum et misit Dominus Mosen et Aaron et eduxit patres vestros ex Ægypto et conlocavit eos in loco hoc (Liber I Samuelis 12, 8)
postea autem clamaverunt ad Dominum et dixerunt peccavimus quia dereliquimus Dominum et servivimus Baalim et Astharoth nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum et serviemus tibi (Liber I Samuelis 12, 10)
si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis vocem ejus et non exasperaveritis os Domini eritis et vos et rex qui imperat vobis sequentes Dominum Deum vestrum (Liber I Samuelis 12, 14)
numquid non messis tritici est hodie invocabo Dominum et dabit voces et pluvias et scietis et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini petentes super vos regem (Liber I Samuelis 12, 17)
et clamavit Samuhel ad Dominum et dedit Dominus voces et pluviam in die illa (Liber I Samuelis 12, 18)
et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuhelem dixitque universus populus ad Samuhel ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum ut non moriamur addidimus enim universis peccatis nostris malum ut peteremus nobis regem (Liber I Samuelis 12, 19)
