Encontrados 734 resultados para: Dominum
dixitque Gedeon ad Dominum si salvum facis per manum meam Israël sicut locutus es (Liber Iudicum 6, 36)
dixitque rursus ad Dominum ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel temptavero signum quærens in vellere oro ut solum vellus siccum sit et omnis terra rore madens (Liber Iudicum 6, 39)
filii autem Israël peccatis veteribus jungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt idolis Baalim et Astharoth et diis Syriæ ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim dimiseruntque Dominum et non colebant eum (Liber Iudicum 10, 6)
et clamantes ad Dominum dixerunt peccavimus tibi quia dereliquimus Deum nostrum et servivimus Baalim (Liber Iudicum 10, 10)
dixeruntque filii Israël ad Dominum peccavimus redde tu nobis quicquid tibi placet tantum nunc libera nos (Liber Iudicum 10, 15)
qua visa scidit vestimenta sua et ait heu filia mi decepisti me et ipsa decepta es aperui enim os meum ad Dominum et aliud facere non potero (Liber Iudicum 11, 35)
cui illa respondit pater mi si aperuisti os tuum ad Dominum fac mihi quodcumque pollicitus es concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis (Liber Iudicum 11, 36)
sitiensque valde clamavit ad Dominum et ait tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam et en siti morior incidamque in manus incircumcisorum (Liber Iudicum 15, 18)
rogaveruntque eum ut consuleret Dominum et scire possent an prospero itinere pergerent et res haberet effectum (Liber Iudicum 18, 5)
jamque aderant juxta Jebus et dies mutabatur in noctem dixitque puer ad dominum suum veni obsecro declinemus ad urbem Jebuseorum et maneamus in ea (Liber Iudicum 19, 11)
illis epulantibus et post laborem itineris cibo ac potu reficientibus corpora venerunt viri civitatis illius filii Belial id est absque jugo et circumdantes domum senis fores pulsare cœperunt clamantes ad dominum domus atque dicentes educ virum qui ingressus est domum tuam ut abutamur eo (Liber Iudicum 19, 22)
egressi sunt itaque omnes filii Israël et pariter congregati quasi vir unus de Dan usque Bersabee et terra Galaad ad Dominum in Maspha (Liber Iudicum 20, 1)
