Encontrados 1901 resultados para: Domini Dei
verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in Hierusalem sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum (Liber II Regum 23, 9)
abstulit quoque equos quos dederant reges Judæ soli in introitu templi Domini juxta exedram Nathanmelech eunuchi qui erat in Farurim currus autem solis conbusit igni (Liber II Regum 23, 11)
altaria quoque quæ erant super tecta cenaculi Ahaz quæ fecerant reges Juda et altaria quæ fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini destruxit rex et cucurrit inde et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron (Liber II Regum 23, 12)
et conversus Josias vidit ibi sepulchra quæ erant in monte misitque et tulit ossa de sepulchris et conbusit ea super altare et polluit illud juxta verbum Domini quod locutus est vir Dei qui prædixerat verba hæc (Liber II Regum 23, 16)
sed et pythones et ariolos et figuras idolorum et inmunditias abominationesque quæ fuerant in terra Juda et in Hierusalem abstulit Josias ut statueret verba legis quæ scripta sunt in libro quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini (Liber II Regum 23, 24)
inmisitque ei Dominus latrunculos Chaldeorum et latrunculos Syriæ latrunculos Moab et latrunculos filiorum Ammon et inmisit eos in Judam ut disperderent eum juxta verbum Domini quod locutus erat per servos suos prophetas (Liber II Regum 24, 2)
factum est autem hoc per verbum Domini contra Judam ut auferret eum coram se propter peccata Manasse universa quæ fecit (Liber II Regum 24, 3)
et protulit inde omnes thesauros domus Domini et thesauros domus regiæ et concidit universa vasa aurea quæ fecerat Salomon rex Israël in templo Domini juxta verbum Domini (Liber II Regum 24, 13)
et succendit domum Domini et domum regis et domos Hierusalem omnemque domum conbusit igni (Liber II Regum 25, 9)
columnas autem æreas quæ erant in templo Domini et bases et mare æreum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et transtulerunt æs omnium in Babylonem (Liber II Regum 25, 13)
id est columnas duas mare unum et bases quas fecerat Salomon in templo Domini non erat pondus æris omnium vasorum (Liber II Regum 25, 16)
vulnerati autem multi corruerunt fuit enim bellum Domini habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem (Liber I Paralipomenon 5, 22)