Encontrados 1265 resultados para: Dia
et sponsabo te mihi in sempiternum et sponsabo te mihi in justitia et judicio et in misericordia et miserationibus (Prophetia Osee 2, 19)
et erit in illa die exaudiam dicit Dominus exaudiam cælos et illi exaudient terram (Prophetia Osee 2, 21)
et seminabo eam mihi in terram et miserebor ejus quæ fuit absque misericordia (Prophetia Osee 2, 23)
audite verbum Domini filii Israël quia judicium Domino cum habitatoribus terræ non est enim veritas et non est misericordia et non est scientia Dei in terra (Prophetia Osee 4, 1)
quid faciam tibi Ephraim quid faciam tibi Juda misericordia vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens (Prophetia Osee 6, 4)
quia misericordiam volui et non sacrificium et scientiam Dei plus quam holocausta (Prophetia Osee 6, 6)
quia adplicuerunt quasi clibanum cor suum cum insidiaretur eis tota nocte dormivit coquens eos mane ipse succensus quasi ignis flammæ (Prophetia Osee 7, 6)
non faciam furorem iræ meæ non convertar ut disperdam Ephraim quoniam Deus ego et non homo in medio tui Sanctus et non ingrediar civitatem (Prophetia Osee 11, 9)
et tu ad Deum tuum converteris misericordiam et judicium custodi et spera in Deo tuo semper (Prophetia Osee 12, 6)
ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis et sanguis ejus super eum veniet et obprobrium ejus restituet ei Dominus suus (Prophetia Osee 12, 14)
Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est (Prophetia Osee 14, 9)
congregate populum sanctificate ecclesiam coadunate senes congregate parvulos et sugentes ubera egrediatur sponsus de cubili suo et sponsa de thalamo suo (Prophetia Ioel 2, 16)