Encontrados 1265 resultados para: Dia
qui induxit in illos famem et imitantes illum invidia sua pauci facti sunt non poterant enim sustinere præcepta Domini (Liber Ecclesiasticus 48, 2)
qui inscriptus es indiciis temporum et lenis iracundiam Domini conciliare cor patris ad filium et restituere tribus Jacob (Liber Ecclesiasticus 48, 10)
et nunc orate Dominum omnium qui magna fecit in omni terra qui auxit dies nostros a ventre matris nostræ et fecit nobiscum secundum suam misericordiam (Liber Ecclesiasticus 50, 24)
credere Israël nobiscum esse misericordiam Dei ut sanet vos in diebus suis (Liber Ecclesiasticus 50, 26)
et cum extenderitis manus vestras avertam oculos meos a vobis et cum multiplicaveritis orationem non audiam manus vestræ sanguine plenæ sunt (Liber Isaiae 1, 15)
quod si nolueritis et me provocaveritis ad iracundiam gladius devorabit vos quia os Domini locutum est (Liber Isaiae 1, 20)
excæca cor populi hujus et aures ejus adgrava et oculos ejus claude ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo intellegat et convertatur et sanem eum (Liber Isaiae 6, 10)
jugum enim oneris ejus et virgam umeri ejus et sceptrum exactoris ejus superasti sicut in die Madian (Liber Isaiae 9, 4)
et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum juxta plagam Madian in petra Oreb et virgam suam super mare et levabit eam in via Ægypti (Liber Isaiae 10, 26)
super montem caligosum levate signum exaltate vocem levate manum et ingrediantur portas duces (Liber Isaiae 13, 2)
et præparabitur in misericordia solium et sedebit super eum in veritate in tabernaculo David judicans et quærens judicium et velociter reddens quod justum est (Liber Isaiae 16, 5)
quia hæc dicit Dominus ad me quiescam et considerabo in loco meo sicut meridiana lux clara est et sicut nubes roris in die messis (Liber Isaiae 18, 4)