Encontrados 3943 resultados para: Deus Israel
ecce venit et factum est ait Dominus Deus hæc est dies de qua locutus sum (Prophetia Ezechielis 39, 8)
et egredientur habitatores de civitatibus Israël et succendent et conburent arma clypeum et hastas arcum et sagittas et baculos manus et contos et succendent ea igne septem annis (Prophetia Ezechielis 39, 9)
et non portabunt ligna de regionibus neque succident de saltibus quoniam arma succendent igne et deprædabuntur eos quibus prædæ fuerant et diripient vastatores suos ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 39, 10)
et erit in die illa dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israël vallem Viatorum ad orientem maris quæ obstupescere facit prætereuntes et sepelient ibi Gog et omnem multitudinem ejus et vocabitur vallis Multitudinis Gog (Prophetia Ezechielis 39, 11)
et sepelient eos domus Israël ut mundent terram septem mensibus (Prophetia Ezechielis 39, 12)
sepeliet autem omnis populus terræ et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 39, 13)
tu ergo fili hominis hæc dicit Dominus Deus dic omni volucri et universis avibus cunctisque bestiis agri convenite properate concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis victimam grandem super montes Israël ut comedatis carnes et bibatis sanguinem (Prophetia Ezechielis 39, 17)
et saturabimini super mensam meam de equo et de equite forti et de universis viris bellatoribus ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 39, 20)
et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum a die illa et deinceps (Prophetia Ezechielis 39, 22)
et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël eo quod reliquerint me et absconderim faciem meam ab eis et tradiderim eos in manu hostium et ceciderint in gladio universi (Prophetia Ezechielis 39, 23)
propterea hæc dicit Dominus Deus nunc reducam captivitatem Jacob et miserebor omnis domus Israël et adsumam zelum pro nomine sancto meo (Prophetia Ezechielis 39, 25)
et scient quia ego Dominus Deus eorum eo quod transtulerim eos in nationes et congregavero eos super terram suam et non dereliquerim quemquam ex eis ibi (Prophetia Ezechielis 39, 28)