Encontrados 1892 resultados para: Deus Anaque
ecce enim Deus adiuvat me Dominus susceptor animæ meæ (Liber Psalmorum 53, 6)
exaudi Deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam (Liber Psalmorum 54, 2)
exaudiet Deus et humiliabit illos qui est ante sæcula diapsalma non enim est illis commutatio et non timuerunt Deum (Liber Psalmorum 54, 20)
tu vero Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et doli non dimidiabunt dies suos ego autem sperabo in te Domine (Liber Psalmorum 54, 24)
miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die inpugnans tribulavit me (Liber Psalmorum 55, 2)
pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes Deus (Liber Psalmorum 55, 8)
tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam Deus meus es (Liber Psalmorum 55, 10)
in me sunt Deus vota tua quæ reddam laudationes tibi (Liber Psalmorum 55, 12)
miserere mei Deus miserere mei quoniam in te confidit anima mea et in umbra alarum tuarum sperabo donec transeat iniquitas (Liber Psalmorum 56, 2)
misit de cælo et liberavit me dedit in obprobrium conculcantes me diapsalma misit Deus misericordiam suam et veritatem suam (Liber Psalmorum 56, 4)
exaltare super cælos Deus et in omnem terram gloria tua (Liber Psalmorum 56, 6)
paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psalmum dicam (Liber Psalmorum 56, 8)