Encontrados 16 resultados para: Derelicta

  • Josue senex provectæque ætatis erat et dixit Dominus ad eum senuisti et longevus es terraque latissima derelicta est quæ necdum est sorte divisa (Liber Iosue 13, 1)

  • excelsa autem derelicta sunt in Israël attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus ejus (Liber II Paralipomenon 15, 17)

  • pelli meæ consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos (Liber Iob 19, 20)

  • ut si quid contrarium accideret aut difficile nuntiaretur scientes hii qui in regionibus erant cui esset rerum summa derelicta non turbarentur (Liber II Maccabaeorum 9, 24)

  • et longe faciet Dominus homines et multiplicabitur quæ derelicta fuerat in medio terræ (Liber Isaiae 6, 12)

  • et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum et sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt sic universam terram ego congregavi et non fuit qui moveret pinnam et aperiret os et ganniret (Liber Isaiae 10, 14)

  • ante messem enim totus effloruit et inmatura perfectio germinabit et præcidentur ramusculi ejus falcibus et quæ derelicta fuerint abscidentur excutientur (Liber Isaiae 18, 5)

  • pro eo quod fuisti derelicta et odio habita et non erat qui per te transiret ponam te in superbiam sæculorum gaudium in generationem et generationem (Liber Isaiae 60, 15)

  • non vocaberis ultra Derelicta et terra tua non vocabitur amplius Desolata sed vocaberis Voluntas mea in ea et terra tua Inhabitata quia conplacuit Domino in te et terra tua inhabitabitur (Liber Isaiae 62, 4)

  • et vocabunt eos Populus sanctus Redempti a Domino tu autem vocaberis Quæsita civitas et non Derelicta (Liber Isaiae 62, 12)

  • et eligent magis mortem quam vitam omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima in universis locis quæ derelicta sunt ad quæ ejeci eos dicit Dominus exercituum (Liber Ieremiae 8, 3)

  • et si prophetæ sunt et est verbum Domini in eis occurrant Domino exercituum ut non veniant vasa quæ derelicta fuerant in domum Domini et in domum regis Juda et in Hierusalem in Babylonem (Liber Ieremiae 27, 18)


“Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação. Que Ela lhe sirva de doce modelo e inspiração na virtude da santa humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina