Encontrados 1538 resultados para: Dei
Paulus apostolus Christi Jesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Jesu (Epistula ad Ephesios 1, 1)
gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est (Epistula ad Ephesios 2, 8)
ergo jam non estis hospites et advenæ sed estis cives sanctorum et domestici Dei (Epistula ad Ephesios 2, 19)
in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu (Epistula ad Ephesios 2, 22)
si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei quæ data est mihi in vobis (Epistula ad Ephesios 3, 2)
cujus factus sum minister secundum donum gratiæ Dei quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus (Epistula ad Ephesios 3, 7)
ut innotescat principibus et potestatibus in cælestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei (Epistula ad Ephesios 3, 10)
scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei (Epistula ad Ephesios 3, 19)
donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram ætatis plenitudinis Christi (Epistula ad Ephesios 4, 13)
tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quæ est in illis propter cæcitatem cordis ipsorum (Epistula ad Ephesios 4, 18)
et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis (Epistula ad Ephesios 4, 30)
estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi (Epistula ad Ephesios 5, 1)