Encontrados 965 resultados para: David
deditque Jojadæ sacerdos centurionibus lanceas clypeosque et peltas regis David quas consecraverat in domo Domini (Liber II Paralipomenon 23, 9)
constituit autem Jojadæ præpositos in domo Domini et sub manibus sacerdotum ac Levitarum quos distribuit David in domo Domini ut offerrent holocausta Domino sicut scriptum est in lege Mosi in gaudio et canticis juxta dispositionem David (Liber II Paralipomenon 23, 18)
sepelieruntque eum in civitate David cum regibus eo quod fecisset bonum cum Israël et cum domo ejus (Liber II Paralipomenon 24, 16)
et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Jojadæ sacerdotis et occiderunt eum in lectulo suo et mortuus est sepelieruntque eum in civitate David sed non in sepulchris regum (Liber II Paralipomenon 24, 25)
reportantesque super equos sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David (Liber II Paralipomenon 25, 28)
dormivitque Joatham cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David et regnavit Achaz filius ejus pro eo (Liber II Paralipomenon 27, 9)
viginti annorum erat Achaz cum regnare cœpisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater ejus (Liber II Paralipomenon 28, 1)
fecitque quod erat placitum in conspectu Domini juxta omnia quæ fecerat David pater ejus (Liber II Paralipomenon 29, 2)
constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis et psalteriis et citharis secundum dispositionem David et Gad videntis regis et Nathan prophetæ siquidem Domini præceptum fuit per manum prophetarum ejus (Liber II Paralipomenon 29, 25)
steteruntque Levitæ tenentes organa David et sacerdotes tubas (Liber II Paralipomenon 29, 26)
et jussit Ezechias ut offerrent holocaustum super altare cumque offerrentur holocausta cœperunt laudes canere Domino et clangere tubis atque in diversis organis quæ David rex Israël reppererat concrepare (Liber II Paralipomenon 29, 27)
præcepitque Ezechias et principes Levitis ut laudarent Dominum sermonibus David et Asaph videntis qui laudaverunt eum magna lætitia et curvato genu adoraverunt (Liber II Paralipomenon 29, 30)
