Encontrados 1130 resultados para: Cri
et cunctis animantibus terræ omnique volucri cæli et universis quæ moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita (Liber Genesis 1, 30)
de volucribus juxta genus suum et de jumentis in genere suo et ex omni reptili terræ secundum genus suum bina de omnibus ingredientur tecum ut possint vivere (Liber Genesis 6, 20)
de animantibus quoque mundis et inmundis et de volucribus et ex omni quod movetur super terram (Liber Genesis 7, 8)
ædificavit autem Nœ altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare (Liber Genesis 8, 20)
et ad omnem animam viventem quæ est vobiscum tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis quæ egressa sunt de arca et universis bestiis terræ (Liber Genesis 9, 10)
et hæ sunt generationes ejus Joseph cum sedecim esset annorum pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo (Liber Genesis 37, 2)
festinavitque quia commota fuerant viscera ejus super fratre suo et erumpebant lacrimæ et introjens cubiculum flevit (Liber Genesis 43, 30)
post hæc ingressi sunt Moses et Aaron et dixerunt Pharaoni hæc dicit Dominus Deus Israël dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto (Liber Exodus 5, 1)
dixerunt Deus Hebræorum vocavit nos ut eamus viam trium dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro ne forte accidat nobis pestis aut gladius (Liber Exodus 5, 3)
et mensuram laterum quos prius faciebant inponetis super eos nec minuetis quicquam vacant enim et idcirco vociferantur dicentes eamus et sacrificemus Deo nostro (Liber Exodus 5, 8)
qui ait vacatis otio et idcirco dicitis eamus et sacrificemus Domino (Liber Exodus 5, 17)
dicesque ad eum Dominus Deus Hebræorum misit me ad te dicens dimitte populum meum ut mihi sacrificet in deserto et usque ad præsens audire noluisti (Liber Exodus 7, 16)