Encontrados 3276 resultados para: Cor
et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest (Epistula I ad Corinthios 13, 3)
occulta cordis ejus manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est (Epistula I ad Corinthios 14, 25)
nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala (Epistula I ad Corinthios 15, 33)
sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniunt (Epistula I ad Corinthios 15, 35)
et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicujus ceterorum (Epistula I ad Corinthios 15, 37)
Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus (Epistula I ad Corinthios 15, 38)
non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium (Epistula I ad Corinthios 15, 39)
et corpora cælestia et corpora terrestria sed alia quidem cælestium gloria alia autem terrestrium (Epistula I ad Corinthios 15, 40)
sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione (Epistula I ad Corinthios 15, 42)
seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est (Epistula I ad Corinthios 15, 44)
hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit (Epistula I ad Corinthios 15, 50)
in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur (Epistula I ad Corinthios 15, 52)
