Encontrados 3276 resultados para: Cor
et factum est in anno illo in principio regni Sedeciæ regis Juda in anno quarto in mense quinto dixit ad me Ananias filius Azur propheta de Gabaon in domo Domini coram sacerdotibus et omni populo dicens (Liber Ieremiae 28, 1)
quæretis me et invenietis cum quæsieritis me in toto corde vestro (Liber Ieremiae 29, 13)
pro eo quod fecerint stultitiam in Israël et mœchati sunt in uxores amicorum suorum et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter quod non mandavi eis ego sum judex et testis dicit Dominus (Liber Ieremiae 29, 23)
et erunt filii ejus sicut a principio et cœtus ejus coram me permanebit et visitabo adversum omnes qui tribulant eum (Liber Ieremiae 30, 20)
et erit dux ejus ex eo et princeps de medio ejus producetur et adplicabo eum et accedet ad me quis enim iste est qui adplicet cor suum ut adpropinquet mihi ait Dominus (Liber Ieremiae 30, 21)
non avertet iram indignationis Dominus donec faciat et conpleat cogitationem cordis sui in novissimo dierum intellegetis ea (Liber Ieremiae 30, 24)
et venient et laudabunt in monte Sion et confluent ad bona Domini super frumento et vino et oleo et fetu pecorum et armentorum eritque anima eorum quasi hortus inriguus et ultra non esurient (Liber Ieremiae 31, 12)
si filius honorabilis mihi Ephraim si puer delicatus quia ex quo locutus sum de eo adhuc recordabor ejus idcirco conturbata sunt viscera mea super eum miserans miserebor ejus ait Dominus (Liber Ieremiae 31, 20)
statue tibi speculam pone tibi amaritudines dirige cor tuum in viam directam in qua ambulasti revertere virgo Israël revertere ad civitates tuas istas (Liber Ieremiae 31, 21)
sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israël post dies illos dicit Dominus dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum (Liber Ieremiae 31, 33)
si defecerint leges istæ coram me dicit Dominus tunc et semen Israël deficiet ut non sit gens coram me cunctis diebus (Liber Ieremiae 31, 36)
et præcepi Baruch coram eis dicens (Liber Ieremiae 32, 13)