Encontrados 3276 resultados para: Cor
et tu Domine exercituum probator justi qui vides renes et cor videam quæso ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam (Liber Ieremiae 20, 12)
et post hæc ait Dominus dabo Sedeciam regem Juda et servos ejus et populum ejus et qui derelicti sunt in civitate hac a peste et gladio et fame in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum eorum et in manu quærentium animam eorum et percutiet eos in ore gladii et non movebitur neque parcet nec miserebitur (Liber Ieremiae 21, 7)
et ad populum hunc dices hæc dicit Dominus ecce ego do coram vobis viam vitæ et viam mortis (Liber Ieremiae 21, 8)
tui vero oculi et cor ad avaritiam et ad sanguinem innocentem fundendum et ad calumniam et ad cursum mali operis (Liber Ieremiae 22, 17)
ad prophetas contritum est cor meum in medio mei contremuerunt omnia ossa mea factus sum quasi vir ebrius et quasi homo madidus a vino a facie Domini et a facie verborum sanctorum ejus (Liber Ieremiae 23, 9)
idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris inpellentur enim et corruent in ea adferam enim super eos mala annum visitationis eorum ait Dominus (Liber Ieremiae 23, 12)
hæc dicit Dominus exercituum nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis et decipiunt vos visionem cordis sui loquuntur non de ore Domini (Liber Ieremiae 23, 16)
dicunt his qui blasphemant me locutus est Dominus pax erit vobis et omni qui ambulat in pravitate cordis sui dixerunt non veniet super vos malum (Liber Ieremiae 23, 17)
non revertetur furor Domini usque dum faciat et usque dum conpleat cogitationem cordis sui in novissimis diebus intellegetis consilium ejus (Liber Ieremiae 23, 20)
usquequo istud in corde est prophetarum vaticinantium mendacium et prophetantium seductiones cordis sui (Liber Ieremiae 23, 26)
et dabo eis cor ut sciant me quia ego sum Dominus et erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum quia revertentur ad me in toto corde suo (Liber Ieremiae 24, 7)
et tu prophetabis ad eos omnia verba hæc et dices ad illos Dominus de excelso rugiet et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam rugiens rugiet super decorem suum celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terræ (Liber Ieremiae 25, 30)