Encontrados 226 resultados para: Captivitatem Babylonis

  • irascebatur enim Dominus contra Hierusalem et contra Judam donec proiceret eos a facie sua recessitque Sedecias a rege Babylonis (Liber II Regum 24, 20)

  • factum est autem anno nono regni ejus mense decimo decima die mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus ejus in Hierusalem et circumdederunt eam et extruxerunt in circuitu ejus munitiones (Liber II Regum 25, 1)

  • adprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha qui locutus est cum eo judicium (Liber II Regum 25, 6)

  • mense quinto septima die mensis ipse est annus nonusdecimus regis Babylonis venit Nabuzardan princeps exercitus servus regis Babylonis Hierusalem (Liber II Regum 25, 8)

  • reliquam autem populi partem qui remanserat in civitate et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiæ (Liber II Regum 25, 11)

  • quos tollens Nabuzardan princeps militum duxit ad regem Babylonis in Reblatha (Liber II Regum 25, 20)

  • percussitque eos rex Babylonis et interfecit in Reblatha in terra Emath et translatus est Juda de terra sua (Liber II Regum 25, 21)

  • populo autem qui relictus erat in terra Juda quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis præfecit Godoliam filium Ahicham filii Saphan (Liber II Regum 25, 22)

  • quod cum audissent omnes duces militum ipsi et viri qui erant cum eis videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam venerunt ad Godoliam in Maspha Ismaël filius Nathaniæ et Johanan filius Caree et Sareja filius Thenaameth Nethophathites et Jezonias filius Maachathi ipsi et socii eorum (Liber II Regum 25, 23)

  • juravitque eis Godolias et sociis eorum dicens nolite timere servire Chaldeis manete in terra et servite regi Babylonis et bene erit vobis (Liber II Regum 25, 24)

  • factum est vero anno tricesimo septimo transmigrationis Jojachin regis Judæ mense duodecimo vicesima septima die mensis sublevavit Evilmerodach rex Babylonis anno quo regnare cœperat caput Jojachin regis Juda de carcere (Liber II Regum 25, 27)

  • attamen in legatione principum Babylonis qui missi fuerant ad eum ut interrogarent de portento quod acciderat super terram dereliquit eum Deus ut temptaretur et nota fierent omnia quæ erant in corde ejus (Liber II Paralipomenon 32, 31)


“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina