Encontrados 226 resultados para: Captivitatem Babylonis

  • verbum quod locutus est Dominus ad Hieremiam prophetam super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis et percussurus terram Ægypti (Liber Ieremiae 46, 13)

  • et dabo eos in manu quærentium animam eorum et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu servorum ejus et post hæc habitabitur sicut diebus pristinis ait Dominus (Liber Ieremiae 46, 26)

  • væ tibi Moab peristi popule Chamos quia conprehensi sunt filii tui et filiæ tuæ in captivitatem (Liber Ieremiae 48, 46)

  • et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus ait Dominus hucusque judicia Moab (Liber Ieremiae 48, 47)

  • ad Cedar et ad regna Asor quæ percussit Nabuchodonosor rex Babylonis hæc dicit Dominus surgite ascendite ad Cedar et vastate filios orientis (Liber Ieremiae 49, 28)

  • fugite abite vehementer in voraginibus sedete qui habitatis Asor ait Dominus iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium et cogitavit adversum vos cogitationes (Liber Ieremiae 49, 30)

  • recedite de medio Babylonis et de terra Chaldeorum egredimini et estote quasi hedi ante greges (Liber Ieremiae 50, 8)

  • grex dispersus Israël leones ejecerunt eum primus comedit eum rex Assur iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis (Liber Ieremiae 50, 17)

  • propterea hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego visitabo regem Babylonis et terram ejus sicut visitavi regem Assur (Liber Ieremiae 50, 18)

  • vox fugientium et eorum qui evaserunt de terra Babylonis ut adnuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri ultionem templi ejus (Liber Ieremiae 50, 28)

  • redemptor eorum Fortis Dominus exercituum nomen ejus judicio defendet causam eorum ut exterreat terram et commoveat habitatores Babylonis (Liber Ieremiae 50, 34)

  • gladius ad Chaldeos ait Dominus et ad habitatores Babylonis et ad principes et ad sapientes ejus (Liber Ieremiae 50, 35)


“O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural.” São Padre Pio de Pietrelcina