Encontrados 991 resultados para: Bellum Contra Sanctorum
et invocavit Dominum Deum et ait Domine non est apud te ulla distantia utrum in paucis auxilieris an in pluribus adiuva nos Domine Deus noster in te enim et in tuo nomine habentes fiduciam venimus contra hanc multitudinem Domine Deus noster tu es non prævaleat contra te homo (Liber II Paralipomenon 14, 11)
pugnabit enim gens contra gentem et civitas contra civitatem quia Dominus conturbabit eos in omni angustia (Liber II Paralipomenon 15, 6)
bellum vero non fuit usque ad tricesimum quintum annum regni Asa (Liber II Paralipomenon 15, 19)
oculi enim ejus contemplantur universam terram et præbent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum stulte igitur egisti et propter hoc ex præsenti tempore contra te bella consurgent (Liber II Paralipomenon 16, 9)
regnavit autem Josaphat filius ejus pro eo et invaluit contra Israël (Liber II Paralipomenon 17, 1)
itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quæ erant per gyrum Juda nec audebant bellare contra Josaphat (Liber II Paralipomenon 17, 10)
dixitque rex Israël ad Josaphat mutabo habitum et sic ad pugnandum vadam tu autem induere vestibus tuis mutatoque rex Israël habitu venit ad bellum (Liber II Paralipomenon 18, 29)
rex autem Syriæ præceperat ducibus equitatus sui dicens ne pugnetis contra minimum aut contra maximum nisi contra solum regem Israël (Liber II Paralipomenon 18, 30)
et finita est pugna in die illo porro rex Israël stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam et mortuus est occidente sole (Liber II Paralipomenon 18, 34)
post hæc congregati sunt filii Moab et filii Ammon et cum eis de Ammanitis ad Josaphat ut pugnarent contra eum (Liber II Paralipomenon 20, 1)
veneruntque nuntii et indicaverunt Josaphat dicentes venit contra te multitudo magna de his locis quæ trans mare sunt et de Syria et ecce consistunt in Asasonthamar quæ est Engaddi (Liber II Paralipomenon 20, 2)
cras descendetis contra eos ascensuri enim sunt per clivum nomine Sis et invenietis illos in summitate torrentis qui est contra solitudinem Hieruhel (Liber II Paralipomenon 20, 16)