Encontrados 2538 resultados para: Baasa reges Israel Hieroboam et Ela

  • quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israël et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo (Epistula ad Ephesios 2, 12)

  • circumcisus octava die ex genere Israël de tribu Beniamin Hebræus ex Hebræis secundum legem Pharisæus (Epistula ad Philippenses 3, 5)

  • vituperans enim eos dicit ecce dies veniunt dicit Dominus et consummabo super domum Israël et super domum Juda testamentum novum (Epistula ad Hebraeos 8, 8)

  • quia hoc testamentum quod disponam domui Israël post dies illos dicit Dominus dando leges meas in mentem eorum et in corde eorum superscribam eas et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum (Epistula ad Hebraeos 8, 10)

  • fide Joseph moriens de profectione filiorum Israël memoratus est et de ossibus suis mandavit (Epistula ad Hebraeos 11, 22)

  • sed habeo adversus te pauca quia habes illic tenentes doctrinam Balaam qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israël edere et fornicari (Apocalypsis Ioannis 2, 14)

  • et reges terræ et principes et tribuni et divites et fortes et omnis servus et liber absconderunt se in speluncis et petris montium (Apocalypsis Ioannis 6, 15)

  • et audivi numerum signatorum centum quadraginta quattuor milia signati ex omni tribu filiorum Israël (Apocalypsis Ioannis 7, 4)

  • sunt enim spiritus dæmoniorum facientes signa et procedunt ad reges totius terræ congregare illos in prœlium ad diem magnum Dei omnipotentis (Apocalypsis Ioannis 16, 14)

  • cum qua fornicati sunt reges terræ et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis ejus (Apocalypsis Ioannis 17, 2)

  • et hic est sensus qui habet sapientiam septem capita septem montes sunt super quos mulier sedet et reges septem sunt (Apocalypsis Ioannis 17, 9)

  • et decem cornua quæ vidisti decem reges sunt qui regnum nondum acceperunt sed potestatem tamquam reges una hora accipiunt post bestiam (Apocalypsis Ioannis 17, 12)


“Enquanto tiver medo de ser infiel a Deus, você não será’. Deve-se ter medo quando o medo acaba!” São Padre Pio de Pietrelcina