Encontrados 127 resultados para: Arcam

  • Levitis quoque ad quorum eruditionem omnis Israël sanctificabatur Domino locutus est ponite arcam in sanctuario templi quod ædificavit Salomon filius David rex Israël nequaquam enim eam ultra portabitis nunc autem ministrate Domino Deo vestro et populo ejus Israël (Liber II Paralipomenon 35, 3)

  • erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam jussit propheta divino responso ad se facto comitari secum usquequo exiit in montem in quo Moses ascendit et vidit Dei hereditatem (Liber II Maccabaeorum 2, 4)

  • et veniens ibi Hieremias invenit locum speluncæ et tabernaculum et arcam et altare incensi intulit illuc et ostium obstruxit (Liber II Maccabaeorum 2, 5)

  • sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Nœ (Evangelium secundum Matthaeum 24, 38)

  • edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Nœ in arcam et venit diluvium et perdidit omnes (Evangelium secundum Lucam 17, 27)

  • aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quæ fronduerat et tabulæ testamenti (Epistula ad Hebraeos 9, 4)

  • fide Nœ responso accepto de his quæ adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suæ per quam damnavit mundum et justitiæ quæ per fidem est heres est institutus (Epistula ad Hebraeos 11, 7)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina