Encontrados 143 resultados para: Angelus periculum

  • at illi dixerunt ad eam insanis illa autem adfirmabat sic se habere illi autem dicebant angelus ejus est (Actus Apostolorum 12, 15)

  • confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit (Actus Apostolorum 12, 23)

  • factus est autem clamor magnus et surgentes quidam Pharisæorum pugnabant dicentes nihil mali invenimus in homine isto quod si spiritus locutus est ei aut angelus (Actus Apostolorum 23, 9)

  • adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei cujus sum ego et cui deservio (Actus Apostolorum 27, 23)

  • quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius (Epistula ad Romanos 8, 35)

  • et ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis meæ angelus Satanæ ut me colaphizet (Epistula II ad Corinthios 12, 7)

  • sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit (Epistula ad Galatas 1, 8)

  • et alius angelus venit et stetit ante altare habens turibulum aureum et data sunt illi incensa multa ut daret orationibus sanctorum omnium super altare aureum quod est ante thronum (Apocalypsis Ioannis 8, 3)

  • et accepit angelus turibulum et implevit illud de igne altaris et misit in terram et facta sunt tonitrua et voces et fulgora et terræmotus (Apocalypsis Ioannis 8, 5)

  • et secundus angelus tuba cecinit et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare et facta est tertia pars maris sanguis (Apocalypsis Ioannis 8, 8)

  • et tertius angelus tuba cecinit et cecidit de cælo stella magna ardens tamquam facula et cecidit in tertiam partem fluminum et in fontes aquarum (Apocalypsis Ioannis 8, 10)

  • et quartus angelus tuba cecinit et percussa est tertia pars solis et tertia pars lunæ et tertia pars stellarum ut obscuraretur tertia pars eorum et diei non luceret pars tertia et nox similiter (Apocalypsis Ioannis 8, 12)


“Padre Pio disse a um filho espiritual: Trabalhe! Ele perguntou: No que devo trabalhar, Padre? Ele respondeu: Em amar sempre mais a Jesus!” São Padre Pio de Pietrelcina