Encontrados 20 resultados para: Achis

  • dixitque David ad Achis nunc scies quæ facturus est servus tuus et ait Achis ad David et ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebus (Liber I Samuelis 28, 2)

  • et satrapæ quidem Philisthim incedebant in centuriis et milibus David autem et viri ejus erant in novissimo agmine cum Achis (Liber I Samuelis 29, 2)

  • dixeruntque principes Philisthim quid sibi volunt Hebræi isti et ait Achis ad principes Philisthim num ignoratis David qui fuit servus Saul regis Israël et est apud me multis diebus vel annis et non inveni in eo quicquam ex die qua transfugit ad me usque ad diem hanc (Liber I Samuelis 29, 3)

  • vocavit ergo Achis David et ait ei vivit Dominus quia rectus es tu et bonus in conspectu meo et exitus tuus et introitus tuus mecum est in castris et non inveni in te quicquam mali ex die qua venisti ad me usque ad diem hanc sed satrapis non places (Liber I Samuelis 29, 6)

  • dixitque David ad Achis quid enim feci et quid invenisti in me servo tuo a die qua fui in conspectu tuo usque in diem hanc ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis (Liber I Samuelis 29, 8)

  • respondens autem Achis locutus est ad David scio quia bonus es tu in oculis meis sicut angelus Dei sed principes Philisthim dixerunt non ascendet nobiscum in prœlium (Liber I Samuelis 29, 9)

  • factum est autem post annos tres ut fugerent servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth nuntiatumque est Semei quod servi ejus essent in Geth (Liber I Regum 2, 39)

  • et surrexit Semei et stravit asinum suum ivitque in Geth ad Achis ad requirendos servos suos et adduxit eos de Geth (Liber I Regum 2, 40)


“Caminhe com alegria e com o coração o mais sincero e aberto que puder. E quando não conseguir manter esta santa alegria, ao menos não perca nunca o valor e a confiança em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina