Mosaico decorativo

Encontrados 12906 resultados para: Ut

  • Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum ; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt. (Liber Psalmorum 11, 3)

  • Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari ; fiducialiter agam in eo. (Liber Psalmorum 11, 6)

  • ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi ; et psallam nomini Domini altissimi. (Liber Psalmorum 12, 6)

  • Dominus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum. (Liber Psalmorum 13, 2)

  • Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum ; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est ; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt ; non est timor Dei ante oculos eorum. (Liber Psalmorum 13, 3)

  • Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? (Liber Psalmorum 13, 4)

  • Quis dabit ex Sion salutare Israël? Cum averterit Dominus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Israël. (Liber Psalmorum 13, 7)

  • Psalmus David. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo? (Liber Psalmorum 14, 1)

  • Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus ; timentes autem Dominum glorificat. Qui jurat proximo suo, et non decipit ; (Liber Psalmorum 14, 4)

  • Ut non loquatur os meum opera hominum: propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras. (Liber Psalmorum 16, 4)

  • Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea. (Liber Psalmorum 16, 5)

  • A resistentibus dexteræ tuæ custodi me ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me (Liber Psalmorum 16, 8)


"A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna". São Padre Pio de Pietrelcina