Found 12906 Results for: Ut
Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum ; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt. (Liber Psalmorum 11, 3)
Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari ; fiducialiter agam in eo. (Liber Psalmorum 11, 6)
ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi ; et psallam nomini Domini altissimi. (Liber Psalmorum 12, 6)
Dominus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum. (Liber Psalmorum 13, 2)
Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum ; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est ; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt ; non est timor Dei ante oculos eorum. (Liber Psalmorum 13, 3)
Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? (Liber Psalmorum 13, 4)
Quis dabit ex Sion salutare Israël? Cum averterit Dominus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Israël. (Liber Psalmorum 13, 7)
Psalmus David. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo? (Liber Psalmorum 14, 1)
Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus ; timentes autem Dominum glorificat. Qui jurat proximo suo, et non decipit ; (Liber Psalmorum 14, 4)
Ut non loquatur os meum opera hominum: propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras. (Liber Psalmorum 16, 4)
Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea. (Liber Psalmorum 16, 5)
A resistentibus dexteræ tuæ custodi me ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me (Liber Psalmorum 16, 8)