Encontrados 25898 resultados para: Um
Tulit idcirco Sephora acutissimam petram, et circumcidit præputium filii sui, tetigitque pedes ejus, et ait : Sponsus sanguinum tu mihi es. (Liber Exodus 4, 25)
Et dimisit eum postquam dixerat : Sponsus sanguinum ob circumcisionem. (Liber Exodus 4, 26)
Dixit autem Dominus ad Aaron : Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in montem Dei, et osculatus est eum. (Liber Exodus 4, 27)
Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum, et signa quæ mandaverat. (Liber Exodus 4, 28)
Veneruntque simul, et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israël. (Liber Exodus 4, 29)
et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus filios Israël, et respexisset afflictionem illorum : et proni adoraverunt. (Liber Exodus 4, 31)
Post hæc ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto. (Liber Exodus 5, 1)
At ille respondit : Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël ? nescio Dominum, et Israël non dimittam. (Liber Exodus 5, 2)
Dixeruntque : Deus Hebræorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro : ne forte accidat nobis pestis aut gladius. (Liber Exodus 5, 3)
Ait ad eos rex Ægypti : Quare Moyses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ? ite ad onera vestra. (Liber Exodus 5, 4)
Præcepit ergo in die illo præfectis operum et exactoribus populi, dicens : (Liber Exodus 5, 6)
Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam : vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes : Eamus, et sacrificemus Deo nostro. (Liber Exodus 5, 8)