Mosaico decorativo

Fondare 25898 Risultati per: Um

  • Tulit idcirco Sephora acutissimam petram, et circumcidit præputium filii sui, tetigitque pedes ejus, et ait : Sponsus sanguinum tu mihi es. (Liber Exodus 4, 25)

  • Et dimisit eum postquam dixerat : Sponsus sanguinum ob circumcisionem. (Liber Exodus 4, 26)

  • Dixit autem Dominus ad Aaron : Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in montem Dei, et osculatus est eum. (Liber Exodus 4, 27)

  • Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum, et signa quæ mandaverat. (Liber Exodus 4, 28)

  • Veneruntque simul, et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israël. (Liber Exodus 4, 29)

  • et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus filios Israël, et respexisset afflictionem illorum : et proni adoraverunt. (Liber Exodus 4, 31)

  • Post hæc ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto. (Liber Exodus 5, 1)

  • At ille respondit : Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël ? nescio Dominum, et Israël non dimittam. (Liber Exodus 5, 2)

  • Dixeruntque : Deus Hebræorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro : ne forte accidat nobis pestis aut gladius. (Liber Exodus 5, 3)

  • Ait ad eos rex Ægypti : Quare Moyses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ? ite ad onera vestra. (Liber Exodus 5, 4)

  • Præcepit ergo in die illo præfectis operum et exactoribus populi, dicens : (Liber Exodus 5, 6)

  • Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam : vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes : Eamus, et sacrificemus Deo nostro. (Liber Exodus 5, 8)


"Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos". São Padre Pio de Pietrelcina