Encontrados 25898 resultados para: Um
Sed ego scio quod non dimittet vos rex Ægypti ut eatis nisi per manum validam. (Liber Exodus 3, 19)
Extendam enim manum meam, et percutiam Ægyptum in cunctis mirabilibus meis, quæ facturus sum in medio eorum : post hæc dimittet vos. (Liber Exodus 3, 20)
Daboque gratiam populo huic coram Ægyptiis : et cum egrediemini, non exibitis vacui : (Liber Exodus 3, 21)
sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua, vasa argentea et aurea, ac vestes : ponetisque eas super filios et filias vestras, et spoliabitis Ægyptum. (Liber Exodus 3, 22)
Dixit ergo ad eum : Quid est quod tenes in manu tua ? Respondit : Virga. (Liber Exodus 4, 2)
Dixitque Dominus : Projice eam in terram. Projecit, et versa est in colubrum, ita ut fugeret Moyses. (Liber Exodus 4, 3)
Dixitque Dominus : Extende manum tuam, et apprehende caudam ejus. Extendit, et tenuit, versaque est in virgam. (Liber Exodus 4, 4)
Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. (Liber Exodus 4, 5)
Dixitque Dominus rursum : Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis. (Liber Exodus 4, 6)
Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum. Retraxit, et protulit iterum, et erat similis carni reliquæ. (Liber Exodus 4, 7)
Quod si nec duobus quidem his signis crediderint, neque audierint vocem tuam : sume aquam fluminis, et effunde eam super aridam, et quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem. (Liber Exodus 4, 9)
Ait Moyses : Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius : et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguæ sum. (Liber Exodus 4, 10)