Mosaico decorativo

Löydetty 25898 Tulokset: Um

  • Sed ego scio quod non dimittet vos rex Ægypti ut eatis nisi per manum validam. (Liber Exodus 3, 19)

  • Extendam enim manum meam, et percutiam Ægyptum in cunctis mirabilibus meis, quæ facturus sum in medio eorum : post hæc dimittet vos. (Liber Exodus 3, 20)

  • Daboque gratiam populo huic coram Ægyptiis : et cum egrediemini, non exibitis vacui : (Liber Exodus 3, 21)

  • sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua, vasa argentea et aurea, ac vestes : ponetisque eas super filios et filias vestras, et spoliabitis Ægyptum. (Liber Exodus 3, 22)

  • Dixit ergo ad eum : Quid est quod tenes in manu tua ? Respondit : Virga. (Liber Exodus 4, 2)

  • Dixitque Dominus : Projice eam in terram. Projecit, et versa est in colubrum, ita ut fugeret Moyses. (Liber Exodus 4, 3)

  • Dixitque Dominus : Extende manum tuam, et apprehende caudam ejus. Extendit, et tenuit, versaque est in virgam. (Liber Exodus 4, 4)

  • Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. (Liber Exodus 4, 5)

  • Dixitque Dominus rursum : Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis. (Liber Exodus 4, 6)

  • Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum. Retraxit, et protulit iterum, et erat similis carni reliquæ. (Liber Exodus 4, 7)

  • Quod si nec duobus quidem his signis crediderint, neque audierint vocem tuam : sume aquam fluminis, et effunde eam super aridam, et quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem. (Liber Exodus 4, 9)

  • Ait Moyses : Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius : et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguæ sum. (Liber Exodus 4, 10)


"Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração." São Padre Pio de Pietrelcina