Mosaico decorativo

Encontrados 25898 resultados para: Um

  • Et ille: Jura ergo, inquit, mihi. Quo jurante, adoravit Israël Deum, conversus ad lectuli caput. (Liber Genesis 47, 31)

  • His ita transactis, nuntiatum est Joseph quod ægrotaret pater suus: qui, assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim, ire perrexit. (Liber Genesis 48, 1)

  • Dictumque est seni: Ecce filius tuus Joseph venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo. (Liber Genesis 48, 2)

  • et ait: Ego te augebo et multiplicabo, et faciam te in turbas populorum: daboque tibi terram hanc, et semini tuo post te in possessionem sempiternam. (Liber Genesis 48, 4)

  • Reliquos autem quos genueris post eos, tui erunt, et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis. (Liber Genesis 48, 6)

  • Mihi enim, quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel in terra Chanaan in ipso itinere, eratque vernum tempus: et ingrediebar Ephratam, et sepelivi eam juxta viam Ephratæ, quæ alio nomine appellatur Bethlehem. (Liber Genesis 48, 7)

  • Videns autem filios ejus dixit ad eum: Qui sunt isti? (Liber Genesis 48, 8)

  • Oculi enim Israël caligabant præ nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se, deosculatus et circumplexus eos, (Liber Genesis 48, 10)

  • dixit ad filium suum: Non sum fraudatus aspectu tuo: insuper ostendit mihi Deus semen tuum. (Liber Genesis 48, 11)

  • Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, adoravit pronus in terram. (Liber Genesis 48, 12)

  • Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est, ad sinistram Israël: Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris, applicuitque ambos ad eum. (Liber Genesis 48, 13)

  • Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris: sinistram autem super caput Manasse qui major natu erat, commutans manus. (Liber Genesis 48, 14)


"A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo." São Padre Pio de Pietrelcina