Fondare 25898 Risultati per: Um
Et ille: Jura ergo, inquit, mihi. Quo jurante, adoravit Israël Deum, conversus ad lectuli caput. (Liber Genesis 47, 31)
His ita transactis, nuntiatum est Joseph quod ægrotaret pater suus: qui, assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim, ire perrexit. (Liber Genesis 48, 1)
Dictumque est seni: Ecce filius tuus Joseph venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo. (Liber Genesis 48, 2)
et ait: Ego te augebo et multiplicabo, et faciam te in turbas populorum: daboque tibi terram hanc, et semini tuo post te in possessionem sempiternam. (Liber Genesis 48, 4)
Reliquos autem quos genueris post eos, tui erunt, et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis. (Liber Genesis 48, 6)
Mihi enim, quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel in terra Chanaan in ipso itinere, eratque vernum tempus: et ingrediebar Ephratam, et sepelivi eam juxta viam Ephratæ, quæ alio nomine appellatur Bethlehem. (Liber Genesis 48, 7)
Videns autem filios ejus dixit ad eum: Qui sunt isti? (Liber Genesis 48, 8)
Oculi enim Israël caligabant præ nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se, deosculatus et circumplexus eos, (Liber Genesis 48, 10)
dixit ad filium suum: Non sum fraudatus aspectu tuo: insuper ostendit mihi Deus semen tuum. (Liber Genesis 48, 11)
Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, adoravit pronus in terram. (Liber Genesis 48, 12)
Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est, ad sinistram Israël: Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris, applicuitque ambos ad eum. (Liber Genesis 48, 13)
Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris: sinistram autem super caput Manasse qui major natu erat, commutans manus. (Liber Genesis 48, 14)