Encontrados 25898 resultados para: Um
Cumque vocaverit vos, et dixerit: Quod est opus vestrum? (Liber Genesis 46, 33)
respondebitis: Viri pastores sumus servi tui, ab infantia nostra usque in præsens, et nos et patres nostri. Hæc autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen: quia detestantur Ægyptii omnes pastores ovium. (Liber Genesis 46, 34)
Ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni, dicens: Pater meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta quæ possident, venerunt de terra Chanaan: et ecce consistunt in terra Gessen. (Liber Genesis 47, 1)
Extremos quoque fratrum suorum quinque viros constituit coram rege: (Liber Genesis 47, 2)
quos ille interrogavit: Quid habetis operis? Responderunt: Pastores ovium sumus servi tui, et nos et patres nostri. (Liber Genesis 47, 3)
Ad peregrinandum in terra tua venimus: quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame in terra Chanaan: petimusque ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gessen. (Liber Genesis 47, 4)
Terra Ægypti in conspectu tuo est: in optimo loco fac eos habitare, et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum. (Liber Genesis 47, 6)
Post hæc introduxit Joseph patrem suum ad regem, et statuit eum coram eo: qui benedicens illi, (Liber Genesis 47, 7)
et interrogatus ab eo: Quot sunt dies annorum vitæ tuæ? (Liber Genesis 47, 8)
respondit: Dies peregrinationis meæ centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt. (Liber Genesis 47, 9)
Et alebat eos, omnemque domum patris sui, præbens cibaria singulis. (Liber Genesis 47, 12)
E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti, et intulit eam in ærarium regis. (Liber Genesis 47, 14)