Mosaico decorativo

Found 25898 Results for: Um

  • Cumque vocaverit vos, et dixerit: Quod est opus vestrum? (Liber Genesis 46, 33)

  • respondebitis: Viri pastores sumus servi tui, ab infantia nostra usque in præsens, et nos et patres nostri. Hæc autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen: quia detestantur Ægyptii omnes pastores ovium. (Liber Genesis 46, 34)

  • Ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni, dicens: Pater meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta quæ possident, venerunt de terra Chanaan: et ecce consistunt in terra Gessen. (Liber Genesis 47, 1)

  • Extremos quoque fratrum suorum quinque viros constituit coram rege: (Liber Genesis 47, 2)

  • quos ille interrogavit: Quid habetis operis? Responderunt: Pastores ovium sumus servi tui, et nos et patres nostri. (Liber Genesis 47, 3)

  • Ad peregrinandum in terra tua venimus: quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame in terra Chanaan: petimusque ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gessen. (Liber Genesis 47, 4)

  • Terra Ægypti in conspectu tuo est: in optimo loco fac eos habitare, et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum. (Liber Genesis 47, 6)

  • Post hæc introduxit Joseph patrem suum ad regem, et statuit eum coram eo: qui benedicens illi, (Liber Genesis 47, 7)

  • et interrogatus ab eo: Quot sunt dies annorum vitæ tuæ? (Liber Genesis 47, 8)

  • respondit: Dies peregrinationis meæ centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt. (Liber Genesis 47, 9)

  • Et alebat eos, omnemque domum patris sui, præbens cibaria singulis. (Liber Genesis 47, 12)

  • E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti, et intulit eam in ærarium regis. (Liber Genesis 47, 14)


"Proponha-se a exercitar-se nas virtudes". São Padre Pio de Pietrelcina