Mosaico decorativo

Encontrados 25898 resultados para: Um

  • Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis: quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahæ. (Epistula ad Hebraeos 7, 5)

  • Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit. (Epistula ad Hebraeos 7, 6)

  • Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est: (Epistula ad Hebraeos 7, 9)

  • adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech. (Epistula ad Hebraeos 7, 10)

  • Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici? (Epistula ad Hebraeos 7, 11)

  • Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. (Epistula ad Hebraeos 7, 14)

  • Et amplius adhuc manifestum est: si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos, (Epistula ad Hebraeos 7, 15)

  • qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitæ insolubilis. (Epistula ad Hebraeos 7, 16)

  • Contestatur enim: Quoniam tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech. (Epistula ad Hebraeos 7, 17)

  • nihil enim ad perfectum adduxit lex: introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum. (Epistula ad Hebraeos 7, 19)

  • Et quantum est non sine jurejurando (alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt, (Epistula ad Hebraeos 7, 20)

  • hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum: Juravit Dominus, et non pœnitebit eum: tu es sacerdos in æternum): (Epistula ad Hebraeos 7, 21)


"Que Jesus reine sempre soberano no seu coração." São Padre Pio de Pietrelcina