Mosaico decorativo

Encontrados 25898 resultados para: Um

  • Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta: (Epistula ad Ephesios 2, 11)

  • quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. (Epistula ad Ephesios 2, 12)

  • Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua, (Epistula ad Ephesios 2, 14)

  • legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem: (Epistula ad Ephesios 2, 15)

  • Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem. (Epistula ad Ephesios 2, 18)

  • Ergo jam non estis hospites, et advenæ: sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, (Epistula ad Ephesios 2, 19)

  • superædificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu: (Epistula ad Ephesios 2, 20)

  • in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino, (Epistula ad Ephesios 2, 21)

  • in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu. (Epistula ad Ephesios 2, 22)

  • quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi, (Epistula ad Ephesios 3, 3)

  • quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu, (Epistula ad Ephesios 3, 5)

  • gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium: (Epistula ad Ephesios 3, 6)


"Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência." São Padre Pio de Pietrelcina