Encontrados 25898 resultados para: Um
Unus Dominus, una fides, unum baptisma. (Epistula ad Ephesios 4, 5)
Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis. (Epistula ad Ephesios 4, 6)
Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. (Epistula ad Ephesios 4, 7)
Propter quod dicit: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus. (Epistula ad Ephesios 4, 8)
Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ? (Epistula ad Ephesios 4, 9)
ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi: (Epistula ad Ephesios 4, 12)
donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi: (Epistula ad Ephesios 4, 13)
ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. (Epistula ad Ephesios 4, 14)
ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate. (Epistula ad Ephesios 4, 16)
tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum, (Epistula ad Ephesios 4, 18)
Vos autem non ita didicistis Christum, (Epistula ad Ephesios 4, 20)
si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu, (Epistula ad Ephesios 4, 21)