Löydetty 25898 Tulokset: Um
Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta: (Epistula ad Ephesios 2, 11)
quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. (Epistula ad Ephesios 2, 12)
Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua, (Epistula ad Ephesios 2, 14)
legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem: (Epistula ad Ephesios 2, 15)
Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem. (Epistula ad Ephesios 2, 18)
Ergo jam non estis hospites, et advenæ: sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, (Epistula ad Ephesios 2, 19)
superædificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu: (Epistula ad Ephesios 2, 20)
in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino, (Epistula ad Ephesios 2, 21)
in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu. (Epistula ad Ephesios 2, 22)
quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi, (Epistula ad Ephesios 3, 3)
quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu, (Epistula ad Ephesios 3, 5)
gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium: (Epistula ad Ephesios 3, 6)