Encontrados 25898 resultados para: Um
ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum. (Epistula ad Romanos 15, 32)
Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen. (Epistula ad Romanos 15, 33)
ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis: et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit: etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi. (Epistula ad Romanos 16, 2)
(qui pro anima mea suas cervices supposuerunt: quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctæ ecclesiæ gentium), (Epistula ad Romanos 16, 4)
et domesticam ecclesiam eorum. Salutate Epænetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiæ in Christo. (Epistula ad Romanos 16, 5)
Salutate Mariam, quæ multum laboravit in vobis. (Epistula ad Romanos 16, 6)
Salutate Andronicum et Juniam, cognatos, et concaptivos meos: qui sunt nobiles in Apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo. (Epistula ad Romanos 16, 7)
Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino. (Epistula ad Romanos 16, 8)
Salutate Urbanum adjutorem nostrum in Christo Jesu, et Stachyn dilectum meum. (Epistula ad Romanos 16, 9)
Salutate Apellen probum in Christo. (Epistula ad Romanos 16, 10)
Salutate eos qui sunt ex Aristoboli domo. Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos qui sunt ex Narcissi domo, qui sunt in Domino. (Epistula ad Romanos 16, 11)
Salutate Tryphænam et Tryphosam, quæ laborant in Domino. Salutate Persidem carissimam, quæ multum laboravit in Domino. (Epistula ad Romanos 16, 12)