Encontrados 2069 resultados para: Testimonium Domini
et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitiæ Domini sunt. (Liber Numeri 31, 29)
Ex media quoque parte filiorum Israël accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini. (Liber Numeri 31, 30)
e quibus in partem Domini supputatæ sunt oves sexcentæ septuaginta quinque: (Liber Numeri 31, 37)
de animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domini triginta duæ animæ. (Liber Numeri 31, 40)
Tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum, (Liber Numeri 31, 41)
tulit Moyses quinquagesimum caput, et dedit Levitis, qui excubabant in tabernaculo Domini, sicut præceperat Dominus. (Liber Numeri 31, 47)
Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in præda auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac murænulas, ut depreceris pro nobis Dominum. (Liber Numeri 31, 50)
Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris, incrementa et alumni hominum peccatorum, ut augeretis furorem Domini contra Israël. (Liber Numeri 32, 14)
quas descripsit Moyses juxta castrorum loca, quæ Domini jussione mutabant. (Liber Numeri 33, 2)
Homicida sub testibus punietur: ad unius testimonium nullus condemnabitur. (Liber Numeri 35, 30)
Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri, (Liber Deuteronomii 1, 26)
Locutus sum, et non audistis: sed adversantes imperio Domini, et tumentes superbia, ascendistis in montem. (Liber Deuteronomii 1, 43)
