Encontrados 2069 resultados para: Testimonium Domini
quas cum viderint, recordentur omnium mandatorum Domini, nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes, (Liber Numeri 15, 39)
sed magis memores præceptorum Domini faciant ea, sintque sancti Deo suo. (Liber Numeri 15, 40)
Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt: Sufficiat vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus: cur elevamini super populum Domini? (Liber Numeri 16, 3)
et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi, apparuit cunctis gloria Domini. (Liber Numeri 16, 19)
Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israël sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens: Vos interfecistis populum Domini. (Liber Numeri 16, 41)
Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum fœderis. Quod, postquam ingressi sunt, operuit nubes, et apparuit gloria Domini. (Liber Numeri 16, 43)
Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël: videruntque, et receperunt singuli virgas suas. (Liber Numeri 17, 9)
Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus? (Liber Numeri 17, 13)
Omnia quæ offeretis ex decimis, et in donaria Domini separabitis, optima et electa erunt. (Liber Numeri 18, 29)
Omnis qui tetigerit humanæ animæ morticinum, et aspersus hac commistione non fuerit, polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israël: quia aqua expiationis non est aspersus, immundus erit, et manebit spurcitia ejus super eum. (Liber Numeri 19, 13)
Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de medio ecclesiæ: quia sanctuarium Domini polluit, et non est aqua lustrationis aspersus. (Liber Numeri 19, 20)
Cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem, ut et nos et nostra jumenta moriamur? (Liber Numeri 20, 4)
