Encontrados 2069 resultados para: Testimonium Domini
Ingressusque Moyses et Aaron, dimissa multitudine, tabernaculum fœderis, corruerunt proni in terram, clamaveruntque ad Dominum, atque dixerunt: Domine Deus, audi clamorem hujus populi, et aperi eis thesaurum tuum fontem aquæ vivæ, ut satiati, cesset murmuratio eorum. Et apparuit gloria Domini super eos. (Liber Numeri 20, 6)
Tulit igitur Moyses virgam, quæ erat in conspectu Domini, sicut præceperat ei, (Liber Numeri 20, 9)
Unde dicitur in libro bellorum Domini: Sicut fecit in mari Rubro, sic faciet in torrentibus Arnon. (Liber Numeri 21, 14)
Respondit Balaam: Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar. (Liber Numeri 22, 18)
Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat asinæ, et duos pueros habebat secum. (Liber Numeri 22, 22)
Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero præterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo: sed quidquid Dominus dixerit, hoc loquar? (Liber Numeri 24, 13)
Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini. (Liber Numeri 27, 4)
et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere: ne sit populus Domini sicut oves absque pastore. (Liber Numeri 27, 17)
Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini. (Liber Numeri 28, 6)
Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini. (Liber Numeri 28, 7)
Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit, (Liber Numeri 28, 16)
Statimque Moyses: Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis. (Liber Numeri 31, 3)
