Encontrados 1457 resultados para: Terra Gentes
Et jurabis: Vivit Dominus in veritate, et in judicio, et in justitia: et benedicent eum gentes, ipsumque laudabunt. (Liber Ieremiae 4, 2)
Annuntiate in Juda, et in Jerusalem auditum facite: loquimini, et canite tuba in terra, clamate fortiter, et dicite: Congregamini, et ingrediamur civitates munitas. (Liber Ieremiae 4, 5)
Dicite gentibus: Ecce auditum est in Jerusalem custodes venire de terra longinqua, et dare super civitates Juda vocem suam: (Liber Ieremiae 4, 16)
Contritio super contritionem vocata est, et vastata est omnis terra: repente vastata sunt tabernacula mea ; subito pelles meæ. (Liber Ieremiae 4, 20)
Hæc enim dicit Dominus: Deserta erit omnis terra, sed tamen consummationem non faciam. (Liber Ieremiae 4, 27)
Lugebit terra, et mœrebunt cæli desuper, eo quod locutus sum. Cogitavi, et non pœnituit me, nec aversus sum ab eo. (Liber Ieremiae 4, 28)
Quod si dixeritis: Quare fecit nobis Dominus Deus noster hæc omnia? dices ad eos: Sicut dereliquistis me, et servistis deo alieno in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra. (Liber Ieremiae 5, 19)
Stupor et mirabilia facta sunt in terra: (Liber Ieremiae 5, 30)
Ideo audite, gentes, et cognosce, congregatio, quanta ego faciam eis. (Liber Ieremiae 6, 18)
Audi, terra: ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum ejus: quia verba mea non audierunt, et legem meam projecerunt. (Liber Ieremiae 6, 19)
Ut quid mihi thus de Saba affertis, et calamum suave olentem de terra longinqua? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimæ vestræ non placuerunt mihi. (Liber Ieremiae 6, 20)
Hæc dicit Dominus: Ecce populus venit de terra aquilonis, et gens magna consurget a finibus terræ. (Liber Ieremiae 6, 22)